- PONS Cuppis factus
- PONS Cuppis factusoccurrit apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 27. Ponte itaque cuppis factô maximinus fluvium transmisit et de proximo Aquileiam obsidere coepit.Ubi glossam in margine appositam habuit codex antiquus, id est, navibus. Sed falsus est: Cupae enim quidem navis etiam genus sunt, sed non in hoc loco, ubi grandia vasa vinaria significant, quorum usus in pontibus contexendis et tumultuariis tabulatis exstruendis fuit: ut apudDionem in Nerone, Ε᾿ν μὲν τῷ μέσῳ καὶ ἐπὶ τῷ ὕδατι τά τε ςκεύη τὰ ὅινηρὰ τὰ ξύλινα τὰ μεγάλα προκαθεῖτο καὶ ἐπ᾿ αὐτῶν ςανίδες ἐπεπήγειςαν. Quae ςκεύη οἰνηρὰ, ξύλινα, μεγάλα, vasa vinaria, lignea, ingentia Dionis, cupas hîc appellat Capitolin. Gallis hodieque cuves, Salmas. ad Capitolin. l. c. Vide quoque supra, in voce Cupa. De Ponte ex Funibus, vide supra Funes: ex Utribus, vide eundem, Salmas. ad Solin. p. 1266. et 1267. ut et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.